History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Cum illo autem Tereo, qui Procnen Pandionis filiam ex Athenarum urbe uxorem duxerat, Teres iste nullo propinquitatis vinculo conjuuctus est, nec ex eadem Thracia fuerunt, sed ille quidem Tereus habitabat in urbe Daulia, quae est in agro, qui nunc Phocensis appellatur, quem tunc Thraces incolebant; et in hoc agro mulieres fadnus illud in Ityn perpetrarunt; quinetiam a multis poetis, qui lusciniae mentionem fecerunt, haec avis Daulias cognomento est appellata. Verisimile autem eet, Pandionem affinitatem junxisse potius in tam parvo locorum intervallo mutui auxilii causa, quam in multorum dierum itinere ad Odrysas usque. Sed Teres nec idem nomen habuit, et primus rex potentia valens apud Odrysas fuit
Hujus igitur filium Sitalcen Athenienses in societatem adseiverunt, Thraciae oppida, et Per-
Atque profectus Athenas Nymphodorus Sitalcis societatem us conciliavit et Sadocum ipsius Sitalcis lilium Atheniensem civem fecit et recepit bellum, quod in Thracia gerebatur, componendum; se enim Sitalci persuasurum, ut exercitum Thracum, Athenieusibus mitteret equitibus cetratisque constantem.
Perdiccam etiam Atheniensibus conciliavit, et ipsis persuasit, ut ei Thermen redderent. Et confestim Perdiccas cum Atheniensibus et Phormione arma Chalcidensibus intulit.
Sic igitur et Sitalces Teris filius, Thracum rex, et Perdiccas Alexandri filius, Macedonum rex, societatis foedus cum Atheniensibus fecerunt.
Qui vero Athenienses cum centum navibus circa Peloponnesum adhuc versabantur, Solium Corinthiorum oppidum ceperunt, idque cum agro solis Acarnanum Palae-rensibus incolendum tradiderunt; Astacum quoque, in qua Euarchus tyrannus erat, per vim ceperunt, ipsoque ejecto urbem in societatem adsdverunt.
Et in insulam Cephalleniam navibus profecti sine pugna eam in suam potestatem redegerunt; sita autem est Cephallenia e regione Acarnaniae et Leucadis; et est quatuor civitatium commune, Palenees, Cranii, Samaei, Pronnaei.
Nec multo post hae naves reverterunt Athenas.