History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem etiam aestate Calendis Lunaribus, quo quidem tempore solo hoc fieri posse videtur, sol defecit post meridiem, et ex lunata figura, qua tunc apparuit, quum nonnullae etiam stellae conspicuae fuissent, rursus ad pristinam sui orbis plenitudinem rediit.

Atque eadem aestate Nymphodorum Pytbis filium, Abderiten, cujus sororem Sitalcesuxorem habebat, virum, qui magna auctoritate apud ipsum valebat, Athenienses, licet eum prius hostem esse judicassent, tamen hospitem publice fecerunt, eumquearcessiverunt, quod Sitalcen Teris filium, Thracum regem, sibi societate adjungere cope-rent.