History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque sub hoc ipsum tempus Athenienses triginta naves emiserunt, ut Locridem obirent, simul etiam, ut Euboeam tuerentur;
his autem praeerat Cleopompos Cliniae filius. Et exscensu passim facto quum nonnulla maritima loca vastavit, tum etiam Thronium cepit et obsides ab illis accepit, et apud Alopen Locros, qui auxilio venerant, proelio superavit.
Hac eadem aestate Athenienses etiam iEginetas ex yEgina, quum ipsos, tum etiam liberos et conjuges ejecerunt, crimini iis dantes, quod hujus belli contra se moti praecipui auctores essent; et tutius fore videbatur, si j£gi-nam Peloponneso adjacentem colonia de suis missa tenerent. Nec multo post colonos in eam miserunt.