History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tali igitur consilio Arcbidamus ad Acharnas manebat.

Athenienses vero, quamdiu quidem exercitus circum Eleusinem et Thriasium campum subsedit, tamdiu etiam reliquam spem habebant eos non propius progressuros; memoria tenentes Plistoanactem quoque Pausaniae filium, Lacedaemoniorum regem, quum in Atticam irrupisset ad Eleusinem et Thriasium campum cum Peloponnesiorum exercitu, quatuordecim ante hoc bellum annis, non ulterius progressum, rediisse (quamobrem etiam Sparta relegatus est, quod pecuniis inductus revertisse visus erat);