History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Egerunt autem haec per Euryma-chum Leontiadae filium, virum Thebanorum potentissimuni. Thebani enim, quum bellum fore praeviderent, volebant Plataeam, quae simultates secum semper gerebat, rebus adhuc tranquillis belloque nondum palam moto, intercipere. Quamobrem etiam facilius clam ingressi sunt, nulla dum posita custodia.

Et quum in foro constitissent, illis quidem, a quibus inducti erant, morem non gerebant, ita ut statim rem aggrederentur* et in inimicorum aedes ingrederentur ; sed decreverant et edictis humanis praeconis voce promulgatis uti, et civitatem potius ad compositionem et amicitiam adducere. Quare praeco edixit, si quis ex patriis Boeotorum universorum institutis belli societatem sequi vellet, apud ipsos arma poneret, rati sibi facile hoc modo adjunctum iri civitatem.

Plataeenses vero, cum Thebanos et intus esse, et urbem repente occupatam sensissent, perterriti, et suspicati longe plures ingressos esse (nec enim per noctis caliginem eos cernere poterant), ad compositionem venerunt, et conditionibus acceptis, quiescebant, praesertim quum nihil novi in quemquam molirentur.

At dum haec utique agunt, animadverterunt, non multos esse Thebanos, et si illos invaderent, a se facile superari posse existimarunt; nam Plataeensis populus ab Atheniensibus deficiebat invitus.

Placebat igitur rem tentandam esse, et inter se coibant, perfossis communibus aedium parietibus, ne, si per vias

58
commearent, conspicerentur; plaustraque sine jumentis tn viis statuebant, ut muri loco essent, et cetera parabant, prout quidque rebus praesentibus utile fore videbatur.