History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Postquam tamen CEnoen adorti, omni oppugnationis genere tentato, expugnare non poterant, et Athenienses nullum caduceatorem mittebant, ita demum castris inde motis circiter octogesimum ferme diem ab iis quae Plataeae Thebanis ingressis acciderant, vigente jam aestate, flo-rentibusque frumentis, in Atticam irruperunt; dux vero erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex.
Castrisque positis vastabant primum quidem agrum Eleusinium et Thriasium campum, et nonnullos Atheniensium equites ad rivulum, qui Rheti vocantur, in fugam verterunt. Deinde vero procedebant ad dextram habentes iEgaleon montem per Cropiam, donec ad Acharnas pervenerunt, maximum locum Atticae ex iis, qui pagi vocantur. Considentesque ad Iioc oppidum castra fecerunt et diu illic commorati agrum vastabant.
Consilio autem tali dicitur Archidamum circum Acharnas cum exercitu ad pugnam committendam instructo mansisse, nec illius irruptionis tempore in planitiem descendisse :
sperabat enim Athenienses, qui mulla juventute florebant, et ad bellum, ut nunquam ante, instructi erant, fortasse obviam sibi prodituros, nec agrum vastari passuros.
Postquam igitur ad Thriasium campum ipsi non occurrerant, castris ad Acharnas positis tentabat, si contra se prodire auderent.