History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tali modo igitur exercitus Archidamo in illa mora succensebat. Ille vero, quum speraret, ut fertur, Athenienses, agro adhuc intacto, aliquid de pertinacia remissuros, ejusque vastationem tergiversanter passuros, inhibebat bellum.
Postquam tamen CEnoen adorti, omni oppugnationis genere tentato, expugnare non poterant, et Athenienses nullum caduceatorem mittebant, ita demum castris inde motis circiter octogesimum ferme diem ab iis quae Plataeae Thebanis ingressis acciderant, vigente jam aestate, flo-rentibusque frumentis, in Atticam irruperunt; dux vero erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex.