History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Postquam autem in urbem advenerunt, exiguo quidem eorum numero domus fuerunt, et locus apud aliquos amicos vel necessarios, quo se reciperent, plerique vero deserta urbis loca habitarunt et templa et omnia heroum sacella, praeter arcem et Eleusinium, et si quid aliud bene clausum erat, et locus, qui Pelasgicum appellatur quod sub arcem est, et in quo ne habitaretur, dirae exsecrationes prohibebant et quoddam etiam oraculi Pythici carmen in extrema sui parte his verbis vetabat, « egisse Pelasgicon otia praestat, » tamen ob praesentem necessitatem habitatum est.
Et oraculum illud mihi videtur cecidisse contra, quam exspectabant; non enim propter impiam habitationem calamitates reipublicac videntur accidisse, sed propter bellum ipsa inhabitandi necessitas, quod quum oraculum non nominatim indicasset, praevidebat tamen, locum illum haud fauste aliquando habitatum iri.