History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Equites vero demonstrabat esse mille et ducentos cum equestribus sagittariis, praeterea mille et sexcentos sagittarios, et trecentas expeditas triremes.

Haec enim et non pauciora horum singula Atheniensibus suppetebant, quum Peloponnesii primum irruptionem erant facturi, et bellum suscipiebant. Alia quoque recensebat, quemadmodum consueverat Pericles , ut cives bello superiores fore demonstraret.

Athenienses vero, his auditis, ejus sententiae accedebant et comportabant in urbem ex agris liberos et conjuges et reliquam supellectilem, qua domi utebantur, vel etiam ipsa aedificiorum destructorum tigna absportan-tes; pecora quoque et jumenta in Euboeam et circumjacentes insulas transmittebant.

Haec autem migratio ipsis permolesta accidebat, propterea quod plerique in agris semper degere consueverant

Haec autem consuetudo vel a pervetustis usque temporibus praeter ceteros apud Athenienses invaluerat. Nam sub Cecrope primisque ad Theseum usque regibus Attica semper oppidatim incolebatur, curias et magistratus habens; et, quoties nihil timebant, ad regem non conveniebant, de republica consultaturi, sed pro se quique suam rempublicam administrabant, et consultabant; quinetiam bellum gesserunt eorum nonnulli, ut Eleusinii Cum Eumolpo adversus Erechtheum.