History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod autem ad res praesentes attinebat, eadem, quae et ante suadebat, ut se ad bellum pararent, et omnem supellectilem ex agris in urbem comportarent, neque ad proelium egrederentur, sed urbem ingressi tuerentur; et classem, qua pollebant, instruerent, et sociorum res manu tenerent, docens potentiam ipsorum sitam esse in vectigalibus , quae a sociis pendebantur, et plerasque belli partes consilio et pecuniarum copia obtineri.
Eosque confidere jubebat, tum quod propemodum sexcenta talenta quotannis a sociis pro tributo reipublicae penderentur, praeter alios proventus; tum etiam, quod vel tunc sex millia talentorum argenti signati in arce adhuc essent (nam maxima summa fuerant decem millia talentorum, trecentis minus, unde pars in arcis propylaea et alia aedificia et in Potidaeatn erae insumpta),
praeterea iero auri et argenti non signati
Praeterea addebat etiam ex aliis templis non exiguas pecunias, qnibos eos usuros esse, et, si harum omnium usu omnino prohiberentur, aureis etiam ornamentis, quibus ipsius deae simulacrum circumdatum erat; confirmabat autem illud simulacrum babere auri purissimi pondus quadraginta talentorum, totumque eximi posse. Et, si salutis causa usi fuissent, dicebat oportere non minus auri pondus restituere.