History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Boeoti vero suam quidem militum partem et equites Peloponnesiis dederant, ut illos ad bellum sequerentur; cum reliquis vero ad Plataeam profecti, agrum vastare coeperunt.

Dum autem Peloponnesiorum copiae in Isthmum adhuc coguntur et in ipso itinere sunt, antequam in Atticam irrumperent, Pericles,Xanthippi filius, Atheniensium dux decimus ipse, ut cognovit, irruptionem lactum iri, suspicatus fore, ut Archidamus, qui ipsius erat hospes, aut ipse privatim sibi gratificans suos agros praeteriret et non vastaret, aut etiam Lacedaemoniorum jussu, ad invidiam sibi conflandam, hoc fieret, quemadmodum etiam piacula tolli ante jusserant ipsius causa, praedixit Atheniensibus in concione, sibi hospitem esse Archidamum, non fore tamen id malo reipuhlic«e; se vero agros villasque suas, si non, ut ceterorum, ab hostibus vastarentur, velle rei-publicae esse; neve eo nomine se in ullam suspicionem vocarent.