History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec locutus, dimisso concilio Archidamusprimum Melesippum Diacriti filium, virum Spartanum , Athenas misit, si forte Athenienses de sua pertinacia remitterent, quum se in itinere jam viderent.

Illi vero nec in urbem , nec publice eum admiserunt; Periclis enim sententia jam ante obtinuerat, ut neque caduceatorem neque legatum Lacedaemoniorum admitterent, si exercitum eduxissent. Uhim igitur remiserunt, antequam audirent, et illo ipso die finibus excedere iusserunt, et in posterum, in sua prius regressi, si quid vellent, legatos mitterent; addiderunt etiam Melesippo, qui eum deducerent, ne cum quoquam colloqueretur.