History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses autem omnium maxime hoc facturos, verisimile est, qui censent, se dignos esse*, qui aliis imperent, et armis infestis aliorum agros vastent potius, quam suum cernant.

Quum igitur tantae civitati bellum inferamus, et maximam famam tam nostris majoribus, quam nobis ipsis allaturi simus in utramque partem pro rerum eventu, sequimini quocunque vos aliquis duxerit, hoc praeter cetera agentes, ut ordinem conservetis

62
tutique sitis, et imperata alacriter excipientes ; pulcherrimum enim hoc est et tutissimum, si in magna multitudine omnes tamen eamdeni disciplinam servantes cernantur. »

Haec locutus, dimisso concilio Archidamusprimum Melesippum Diacriti filium, virum Spartanum , Athenas misit, si forte Athenienses de sua pertinacia remitterent, quum se in itinere jam viderent.

Illi vero nec in urbem , nec publice eum admiserunt; Periclis enim sententia jam ante obtinuerat, ut neque caduceatorem neque legatum Lacedaemoniorum admitterent, si exercitum eduxissent. Uhim igitur remiserunt, antequam audirent, et illo ipso die finibus excedere iusserunt, et in posterum, in sua prius regressi, si quid vellent, legatos mitterent; addiderunt etiam Melesippo, qui eum deducerent, ne cum quoquam colloqueretur.

Ille vero, quum ad fines pervenisset, et jamjam discessurus esset, hoc tantum locutus abiit: hic dies ingentium malorum Graecis erit initium.

Quum autem ad castra redisset, et Archidamus cognovisset, Athenienses nondum quicquam remissuros, ita demum motis castris cum exercitu in ipsorum agrum est profectus.