History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nos vero adversus civitatem proficiscimur, quae non est adeo infirma ad bellum propulsandum, sed quae rebus omnibus est optime instructa; quare omnino credendum est, illos pugnam nobiscum esse commissuros, licet jam sese non moverint, quum nondum adsumus, at quum in agro suo nos videbunt praedam agentes et res suas perdentes.

Omnes enim, qui in conspectu suo repentinam aliquam et insolitam rerum suarum cladem cernunt, ira invadit: et qui ratione minimum utuntur, animi impetu plerumque rem aggrediuntur.

Athenienses autem omnium maxime hoc facturos, verisimile est, qui censent, se dignos esse*, qui aliis imperent, et armis infestis aliorum agros vastent potius, quam suum cernant.

Quum igitur tantae civitati bellum inferamus, et maximam famam tam nostris majoribus, quam nobis ipsis allaturi simus in utramque partem pro rerum eventu, sequimini quocunque vos aliquis duxerit, hoc praeter cetera agentes, ut ordinem conservetis

62
tutique sitis, et imperata alacriter excipientes ; pulcherrimum enim hoc est et tutissimum, si in magna multitudine omnes tamen eamdeni disciplinam servantes cernantur. »

Haec locutus, dimisso concilio Archidamusprimum Melesippum Diacriti filium, virum Spartanum , Athenas misit, si forte Athenienses de sua pertinacia remitterent, quum se in itinere jam viderent.