History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam incerti sunt bellorum casus, et parvis momentis res magnae vertuntur et per animi impetum victoriae occasiones praebentur; et saepe minor manus, quae timeret, majorem fortius propulsavit, quod propter contemptum esset imparata.

Oportet autem in hostili agro milites animis quidem semper esse confidentes, sed ad rem gerendam se cum metu parare; sic enim et ad invadendos hosteft animis erunt paratissimi, et adversus hostium conatus tutissimi.

Nos vero adversus civitatem proficiscimur, quae non est adeo infirma ad bellum propulsandum, sed quae rebus omnibus est optime instructa; quare omnino credendum est, illos pugnam nobiscum esse commissuros, licet jam sese non moverint, quum nondum adsumus, at quum in agro suo nos videbunt praedam agentes et res suas perdentes.

Omnes enim, qui in conspectu suo repentinam aliquam et insolitam rerum suarum cladem cernunt, ira invadit: et qui ratione minimum utuntur, animi impetu plerumque rem aggrediuntur.