History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Viri Peloponnesii et socii, majores quoque nostri multas expeditiones tum in ipsa Peloponneso, tum extra fecerunt, et de nobis ipsis qui aetate sunt provectiore, rerum bellicarum non sunt imperiti; verunlamen nunqdam cum apparatu, qui esset hoc major, sumus egressi, sed et adversus polentissimam civitatem nunc proficiscimur, et nos ipsi cum maximo et robustissimo exercitu bellum illi inferimus.
iEquum igitur est, ut nos neque majoribus deteriores praebeamus neque ipsorum nostrum opinione inferiores. Nam universa Graecia hoc motu mentes exspectatione erectas habet et animum advertit, et nobis benivola sperat propter odium, quo Athenienses persequitur, nos ex animi sententia rem gesturos.
Quamvis igitur alicui videamur vel maximo cum exercitu contra hostes proficisci, et certissima spes sit, eos nobiscum manus conserere non ausuros, non tamen ideo oportet nos negligentius instructos prodire, sed et uniuscujusque civitatis tam ducem quam militem exspectare semper pro se quemque ut in aliquod periculum veniat.