History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses vero at Phormio castris ex Acarnania.
Atque haec hiems finiebatur ter- tiusque annus hqjus belli, quod Thucydides conscripsit.
Sequente autem aestate Peloponnesii eorumque socii frumento jam adulto cum infesto exercitu in Atticam protecti sunt; praeerat iis autem Arcliidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex.
Castrisque positis agrum vastabant, et impressiones, ut consueverant, faciebant Atheniensium equites, qua commodum erat, et plurimam militum levis armaturae turbam prohibebant, ne a castris longius progressi loca suburbana vastarent.
Tamdiu autem commorati, quamdiu commeatus iis suppeditabat, recesserunt et in suam quique civitatem se receperunt.
Post hanc autem Peloponnesiorum irruptionem statim Lesbus praeter Methymnam ab Atheniensibus defecit, quod illi voluerant quidem jam ante hoc bellum, sed Lacedaemonii eos recipere noluerant, tum vero vi necessitatis coacti hanc quoque defectionem maturius, quam secum ipsi constituerant, fecerunt