History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Fertur etiam Alcmaeoni, Amphiarai filio, quo tempore post matris caedem vagaretur, Apollo oracula, reddito praecepisse, ut hanc terram incoleret, obscure significans eum terroribus liberatum non iri, priusquam locum habitandum reperisset in ea regione, quae, quum matrem interfecit, a sole nondum conspiciebatur nec terra erat, quod omnem aliam terram polluisset.

Ille vero consilii inops, ut aiunt, vix tandem advertit hanc Acheloi fluminis alluvionem, istudque solum, quod limo congesto consolidatum erat ah eo tempore, quo matre caesa non paucos annos errabat, ad sedes in eo sui corporis causa ponendas salis amplum esse videbatur. Quare quum in locis circum CEniadas sitis sedes collocasset, ibi regnavit, et ab Acarnane filio suo nomen regioni impositum reliquit. Quae igitur de Alcmaeone traduntur, haec accepimus.