History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam CEniadis, qui soli omnium Acarnanum Atheniensibus perpetuo erant hostes, propter hibernum anni tempus bellum nullo modo inferri posse videbatur; Achelous enim fluvius ex monte Pindo per Dolopiam et Agraos et Amphilochos et per Acarnanicam planitiem fluens et superne juxta urbem Stratum et ubi in mare effunditur prope CEniadas, ipsam etiam urbem paludibus circumdans, facit, ut difficile sit propter aquarum copiam hieme ibi bellum gerere.

Jacent autem et pleraque Echinadum insularum e regione (Eniadarum, ab Acheloi ostio non procul distantes; quamobrem hic fluvius quando magnus est, limum semper aggerit et nonnullae etiam illarum insularum factae sunt continentis pars, et credibile est ceteris quoque non admodum longo temporis progressu idem eventurum;

nam et fluvii cursus est rapidus et multus et turbidus, et 'ipsae insulae sunt crebra, et limum congestum ipsae inter se eo, quod non diffunditur, cohibent^altemanter et non uno longo ordine sitae, nec rectum aquis exitum in pelagus praebentes. Sunt autem desertae, nec magnae.

Fertur etiam Alcmaeoni, Amphiarai filio, quo tempore post matris caedem vagaretur, Apollo oracula, reddito praecepisse, ut hanc terram incoleret, obscure significans eum terroribus liberatum non iri, priusquam locum habitandum reperisset in ea regione, quae, quum matrem interfecit, a sole nondum conspiciebatur nec terra erat, quod omnem aliam terram polluisset.