History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dum autem castra stativa habet in his locis, Thessali, qui austrum versus habitant, et Magnetes et ceteri, qui Thessalorum imperio parent, et Graeci ad Thermopylas usque timuerunt, ne exercitus iste contra se quoque veniret, et in armis erant

Timuerunt etiam Thraces , qui trans Strymonem boream versus loca campestria incolebant, Panaei et Odomanti et Droi et Dersaei; omnes autem hi sui juris sunt.

Praebuit etiam occasionem rumoris inter Graecos Atheniensium liostes, ne per foedus adducti ab iis barbari se quoque invaderent

Ille vero et Chalcidicum et Botticum et Macedonicum agrum simul complexus vastabat; et postquam nihil eorum, quorum causa infestis armis eo profectus erat, ipsi feliciter succedebat,

101
et exercitus ejus coaimeatu deliciebatur et hiemis incommodis vexabatur, persuadetur ei ab Seuthe Spardaci filio , patrueli suo, qui apud ipsum potentia secundus erat, ut celeriter discederet. Seulhen autem Perdiccas sibi clam conciliaverat, pollicitus se in matrimonium ei sororem daturum, et cum ipsa pecunias etiam.

Itaque Sitalces quidem ita inductus, quum omnino triginta dies ibi commoratus esset et horum octo apud Chalcidenses, cum exercitu domum celeriter se recepit; Perdiccas vero postea Stratonicen sororem suam Seuthae uxorem dedit, ut promiserat. Haec igitur Sitalcis expeditio hunc habuit exitum.

Athenienses vero, qui Naupacti erant, eadem hieme post discessum Peloponnesiorum classis, duce Phormione secundum maritimam oram advecti Astaco bellum intulerunt exscensuque ex navibus in terram facto mediterranea Acarnaniae loca petierunt, cum quadringentis suorum gravis armaturae militum classiariorum, et cum totidem Messeniis et ex Strato et Corontis aliisque oppidis eos, qui videbantur dubiae fidei homines, ejecerunt et Cynetem, Theolyti filium, in oppidum Coronta reduxerunt; quo facto ad suas naves redierunt.