History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Erant autem etiam alioquin Athenienses non amplius pariter jucundi, postquam imperium tenebant, et neque ex aequo cum sociis militabant, et facile iis erat, eos, qui deficerent , in officium redigere.

Quarum acerbitatum ipsi socii fuerunt auctores. Nam ob hanc militandi pigritiam eorum plerique, ne domo abessent, pecunias navium loc ad sumptus faciendos pro rata portione conferre staluerun* Atque Atheniensium quidem res navalis augebatur hoc sumptu, quem illi faciebant; ipsi vero, quoties defectionem facerent, imparati et imperiti bellum suscipiebant.