History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Res autem istas scripsi et digressionem ab instituta narratione feci liac de causa, quia hic locus ab omnibus, qui ante me scripserunt, est praetermissus ; nam illi vel res ante bellum Medicum a Graecis gestas, vel ipsum bellum Medicum conscribebant. In hoc aulcm numero est et Hellanicus, qui in Attica historia has res attigit, sed breviter, tempotibusque non accurate distinctis mentionem earum fecit. Simul etiam aperte hic demonstratur, quali modo Atheniensium imperium fuerit constitutum.

Primum igitur Eionem, quae ad Strymonem est sila, quam Medi tenebant, obsidione expugnarunt,et incolas, urbe direpta, in servitutem abduxerunt, duce Cimone Miltiadis filio.