History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illi vero hac re cognita dicessenint, nec ullos alios Lacedaemonii postea emiserunt, veriti, ne illi, qui peregre proficiscerentur, deteriores sibi fierent, id quod in Pausania animadverterant; simul etiam cupientes bello Medico liberari et rati Athenienses satis idoneos duces esse, et in iliis rebus sibi non adversos.
Athenienses igitur, cum imperium hoc modo accepissent , sociis volentibus, propter Pausaniae odium, statuerunt , a quibus urbibus pecunias, et a quibus naves adversus barbarum praeberi oporteret; hoc enim praetexebant, ut injurias acceptas ulciscerentur Regis agrum vastantes.