History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemona autem profectus, privatarum quidem in aliquos injuriarum damnatus est; maximarum vero est absolutus, et innocens habitus. Praecipue vero accusabatur, quod cum Medis sensisset et videbatur hoc esse manifestissimam.

Atque illum quidem non amplius praetorem emiserunt, sed Dorcin, et cum eo nonnullos alios, non magnum exercitum habentes; quibus socii imperium non amplius permittebant.

Illi vero hac re cognita dicessenint, nec ullos alios Lacedaemonii postea emiserunt, veriti, ne illi, qui peregre proficiscerentur, deteriores sibi fierent, id quod in Pausania animadverterant; simul etiam cupientes bello Medico liberari et rati Athenienses satis idoneos duces esse, et in iliis rebus sibi non adversos.

Athenienses igitur, cum imperium hoc modo accepissent , sociis volentibus, propter Pausaniae odium, statuerunt , a quibus urbibus pecunias, et a quibus naves adversus barbarum praeberi oporteret; hoc enim praetexebant, ut injurias acceptas ulciscerentur Regis agrum vastantes.