History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem hic insolentias jam imperaret, quum alii Graeci rem iniquo animo ferebant, tum vero praecipue Iones, et quotquot regio dominatu recens erant liberali. Quamobrem ad Athenienses commeantes volebant, ut hi duces sibi existerent pro necessitudiue, quae iis cum ipsis intercedebat, neve Pausaniie concederent, si quam vfan in ferre vellet.
Atheniensibus vero haec verba accepta fuerunt atque animis in istam curam incumbebant, ul eos non neglecturi, et celera constituturi, quemadmodum sibi e re maxime futurum videretur.
Interea vero Lacedaemouii Pausaniam accersebant, quaestionem habituri de rebus, quas audiebant. Eteuim multa ejus injusta facinora deferebantur a Graecis, qui Lacedaemona veniebant; et videbatur ea magis tyrannidis quaedam imitatio quam praetura.
Forte autem accidit, ut eodem temporis articulo et ille arcesseretur domum, et socii ejus odio ad Athenienses transirent, praeter milites ex Peloponneso profectos.
Lacedaemona autem profectus, privatarum quidem in aliquos injuriarum damnatus est; maximarum vero est absolutus, et innocens habitus. Praecipue vero accusabatur, quod cum Medis sensisset et videbatur hoc esse manifestissimam.
Atque illum quidem non amplius praetorem emiserunt, sed Dorcin, et cum eo nonnullos alios, non magnum exercitum habentes; quibus socii imperium non amplius permittebant.
Illi vero hac re cognita dicessenint, nec ullos alios Lacedaemonii postea emiserunt, veriti, ne illi, qui peregre proficiscerentur, deteriores sibi fierent, id quod in Pausania animadverterant; simul etiam cupientes bello Medico liberari et rati Athenienses satis idoneos duces esse, et in iliis rebus sibi non adversos.