History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Itaque et Athenienses legatos retinuerunt, ut ipsis per nuntios erat significatum, et Themistocles quum ad Lacedaemoniorum magistratus ivisset, tunc demum aperte dixit, urbetn suam muris jam esse cinctam, ita ut cos, qui in ipsa habitarent, lutari pos-

35
set; sed si Lacedaemonii, socii ve legationem aliqua de re ad se mittere velint, posthac venirent ut ad homines, qui bene dignoscerent, quid suorum, quid etiam communium commodorum ratio postularet.

Quum enim visum esset , satius esse, urbem relinquere, et naves conscendere, re sine illorum consilio intellecta, haec se ausos diierunt. et quibuscunque de rebus tum cum illis consultarent, se consilio nullo iuferiores vidos esse.

Sibi igitur nunc etiam videri, melius esse suam urbem moenibus esse cinctam, idque quum privatim singulis civibus, tum etiam publice universis sociis utilius fore;