History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Qoum autem Ille haec docuisset, et addidisset, se curaturum cetera, quae essent illic agenda, discessit.
Quumque Lacedaemona venisset, non adibat magistratus, sed rem trahebat, et speciosas causae pratendebat. Et quoties aliquis de summis magistratibus eum interrogasse!, cor ad reipublicae commune non accederet, suos collegas dicebat a se exspectari; eos autem aliqua occupatione impeditos remansisse; se tamen sperare, eos propediem venturos, et mirari quod nondum adessent.
Illi vero, cum haec audirent, Themistocli quidem fidem habebant, propter amicitiam, quae ipsis cum illo intercedebat; sed quum alii venirent, et aperte arguerent, muros aedificari, atque adeo jam sublimes esse, Iacere non poterant, quin crederent.