History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Accitisque sociis, dixerunt, sibi quidem videri, Athenienses injuste agere, velle tamen et socios omnes ad suffragia ferenda accire, ut de communi consilio, si videretur, bellum facerent.

Atque illi quidem, his confectis, domum abienint; et postea etiam Atheniensium legati, rebus transactis j quarum causa venerant.

Hoc autem illius concionis decretum, foedera esse rupta, factum est anno ab initis tricennalibus foederibus decimo quarto, quae post res jn Euboea gestas inita erant.

Decreverunt autem Lacedaemonii foedera rupta esse et bellum gerendum esse non tam sociorum verbis inducti, quam metu, ne Athenienses fierent potent iores, quia magnam Graeciae partem illorum imperio jam subjectam videbant.

Nam Athenienses hoc modo ad res eas venerunt , per quas creverunt.

Postquam Medi ex Europa discesserunt, navali pariter ac pedestri pugna a Graecis victi, et qui ex illis ad Mycalen navibus confugerant, profligati sunt, Leotychides quidem Lacedaemoniorum rex, Graecorum, qui apud Mycalen erant, dux, domum abiit cum sociis, qui ex Peloponneso venerant. Athenienses vero et socii, qui ex Ionia et Hellesponto venerant, quum a

Rege jam defecissent, perseverantes, obsidebant Sestum, quam Medi lenebant, et ibi hiemantes eam a barbaris derelictam ceperunt. Postea vero ex Hellesponto in suas quique urbes navigarunt.