History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nos vero iidem et tunc et nunc sumus, neque, si sapi-mus, socios injuria affici per negligentiam sinemus, neque auxilium mittere cunctabimur; ipsi enim sine ulla cunctatione mala patiuntur.
Aliis enim multae sunt pecuniae
33
et naves et equi; nobis vero boni socii, qui Atheniensibus non sunt tradendi; neque judiciis verbisque est disceptandum, quum et ipsi non verbis laedantur; sed auxilium est ferendum celeriter, totisque viribus. Nec doceat nos quisquam decere nos consultare,quum injuria nobis infertur; imo vero eos, qui injuriam facere parant, diu consultare decet.
Quamobrem, Lacedaemonii, e dignitate Spartae bellum decernite, et nec Athenienses majores fieri sinatis, nec socios prodamus, sed deorum auxilio freti bellum illis, qui faciunt injuriam, inferamus. »