History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Equidem longam Atheniensium orationem non intelligo; nam in suis laudibus praedicandis multi quum essent, nihil tamen contradixerunt, quin injuria nostros socios et Peloponnesum afficiant. Atqui si contra Medos quidem olim boni fuerunt, nunc autem contra nos improbi, duplici poena sunt digni, quod mali ex bonis sunt effecti.

Nos vero iidem et tunc et nunc sumus, neque, si sapi-mus, socios injuria affici per negligentiam sinemus, neque auxilium mittere cunctabimur; ipsi enim sine ulla cunctatione mala patiuntur.

Aliis enim multae sunt pecuniae

33
et naves et equi; nobis vero boni socii, qui Atheniensibus non sunt tradendi; neque judiciis verbisque est disceptandum, quum et ipsi non verbis laedantur; sed auxilium est ferendum celeriter, totisque viribus.