History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Imo semper, ut adversus bene consultos adversarios, re faclisque nos praeparamus; neque spes nostras in peccatis, quae forsitan illi commissuri sint, sed in hoc collocare oportet, quod certa ratione nobis prospicimus. Nec existimandum est, multum interesse inter hominem et hominem; illum vero praestantissimum esse qui in maxima necessitate eruditur.
« Has igitur meditationes, quas patres nobis tradiderunt, quaeque nobis ipsis, eas perpetuo retinentibus, magno emolumento fuere, ne abjiciamus; neve in exigua diei particula de multis capitibus et pecuniis et urbibus et gloria properantes decernamus, sed per otium. Hoc autem nobis magis, quam aliis licet propter potentiam.
Et ad Athenienses mittite de Potidaea; mittite etiam de injuriis, quibus socii se affectos dicunt, praesertim quum ipsi parati sint, jure disceptare; ei vero, qui se judicio offert, bellum ut injuriam facienti prius inferre non licet. Simul etiam bellum parate. Haec enim si faciatis, consilium et vobis optimum, et adversariis maxime formidandum inibitis.»
Archidamus quidem haec dixit; Sthenelaidas vero, qui tunc unus erat ex Ephoris, postremus in medium progressus, ita Lacedaemonios est allocutus.
« Equidem longam Atheniensium orationem non intelligo; nam in suis laudibus praedicandis multi quum essent, nihil tamen contradixerunt, quin injuria nostros socios et Peloponnesum afficiant. Atqui si contra Medos quidem olim boni fuerunt, nunc autem contra nos improbi, duplici poena sunt digni, quod mali ex bonis sunt effecti.
Nos vero iidem et tunc et nunc sumus, neque, si sapi-mus, socios injuria affici per negligentiam sinemus, neque auxilium mittere cunctabimur; ipsi enim sine ulla cunctatione mala patiuntur.