History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam adversus quidem Peloponnesios et finitimos nostrae vires sunt prope pares, et cito in locum quemque pervenire possumus; sed adversus viros, qui et agrum procul incolunt, et praeterea rerum maritimarum sunt peritissimi, et ceteris omnibus rebus optime sunt instructi, et privatis et publicis opibus et navibus et equis et armis et hominum copia, quanta non in alia una Graeciae civitate est, et praeterea multos socios vectigales habent, quo tandem modo bellum adversus hos facile suscipere oportet? et qua re fretos, quum simus imparati, exsurgere?
Utrum classe? At hac inferiores sumus; si vero ei parandae operam dabimus, et nos adversus illos instruemus, tempus intercedet. Sed fortasse pecunia? At ista multo etiam magis impares sumus, et nec in aerario habemus. neque a privatis prompte sumimus.
« Confidat forsitan aliqais, quod armis et hominum multitudine illos superemus, ut illorum agrum incursionibus vastare possimus.
At illis est etiam alius ager longe lalcque patens, quem in sua ditione habent, et res, quibus indigebunt, per mare importabunt.
Quod si horum socios ad defectionem sollicitare conabimur, his etiam classe auxilium ferre oportebit, quoniam major pars insulas incolit.
Quodnam igitur erit hoc nostrum bellum ? Nam nisi aut classe erimus superiores, aut illorum vectigalia, unde classes alunt, subtrahemus, plus damni capiemus.
Atque in hoc rerum statu ne honestum quidem amplius fuerit bellum deponere, praesertim sinos dissidii auctores praecipui fuisse videbimur.