History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quare lente consultate utpole de rebus non parvis, neque alienis consiliis et criminationibus inducti proprium laborem vobis imponatis. Incertos autem belli eventus, eorumque magnitudinem, antequam in ipso versemini , animo praecipite.

Bellum enim, quod producitur, plerumque casus varios habere solet, a quibus et pariter absumus, et utro modo res sit cessura, periculosa alea tenlatur.

Et homines plerique, quum ad bellum proficiscuntur, ipsas res prius aggrediuntur, quas postea gerere oportebat, et quum malis jam premuntur, consultationibus utuntur.