History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Idcirco etiam a Medo quamvis his graviora paterentur, tolerabant; at nostrum imperium durum
Itaque vos ipsi, si eversis nostris rebus imperium gereretis, profecto benevolentiam, quam propter nostri metum suscepistis, commutatis hominum studiis amitteretis, si quidem nunc quoque talia vobis facienda censebitis, qualia vel tunc exiguo illo tempore edi* dislis, quo in bello contra Medum gerendo praefuistis. Vestra enim et inter vos instituta vehementer a ceteris abhorrent, et unus quisque de vobis peregre proficiscens neque his utitur, neque illis, quibus reliqua Graecia solet uti.
« Quare lente consultate utpole de rebus non parvis, neque alienis consiliis et criminationibus inducti proprium laborem vobis imponatis. Incertos autem belli eventus, eorumque magnitudinem, antequam in ipso versemini , animo praecipite.
Bellum enim, quod producitur, plerumque casus varios habere solet, a quibus et pariter absumus, et utro modo res sit cessura, periculosa alea tenlatur.