History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

et injuria, ut videtur, quum alliciuntur homines, magis indignantur, quam quum vim patiuntur; illud enim a pari profectum propter plus habendi cupiditatem fieri videtur; hoc vero a potentiore, videtur inevitabilem necessitatem habere.

Idcirco etiam a Medo quamvis his graviora paterentur, tolerabant; at nostrum imperium durum

30
esse videtur, nec immerito; nam praesens rerum status semper gravis est subditis.

Itaque vos ipsi, si eversis nostris rebus imperium gereretis, profecto benevolentiam, quam propter nostri metum suscepistis, commutatis hominum studiis amitteretis, si quidem nunc quoque talia vobis facienda censebitis, qualia vel tunc exiguo illo tempore edi* dislis, quo in bello contra Medum gerendo praefuistis. Vestra enim et inter vos instituta vehementer a ceteris abhorrent, et unus quisque de vobis peregre proficiscens neque his utitur, neque illis, quibus reliqua Graecia solet uti.

« Quare lente consultate utpole de rebus non parvis, neque alienis consiliis et criminationibus inducti proprium laborem vobis imponatis. Incertos autem belli eventus, eorumque magnitudinem, antequam in ipso versemini , animo praecipite.