History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dignique sunt laude, qui humanum ingenium secuti et ita imperium adepti aequiores fuerunt quam imperii, quod obtinebant, magnitudo ferrei.

Itaque alios quidem putamus, si hoc nostro imperio po-terentur, manifestissime declaraturos, num modeste nos geramus; nobis vero ex hac nostra modestia vituperationis plus quam laudis immerito accidit.

« Etenim in causis, quae de contractu cum sociis sunt, deteriore antea conditione utentes, postquam instituimus, ut apud nos ipsos aequis legibus judicia fiant, litigiosi esse videmur.

Nec eorum quisquam considerat, cur hoc ipsum crimen non objiciatur iis etiam, qui usquam alibi imperium habent, et qui in subditos minus modeste se gerunt, quam nos; iis enim, qui rei per vim gerendae potestatem habent, nullis judiciis est opus.