History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Dignine igitur sumus, Lacedaemonii, et propter animi alacritatem, quam tunc demonstravimus, et consilii. prudentiam, qui imperii nomine, quod obtinemus, Graecis haud adeo vehementer invisi simus ?
Namque hoc ipsum
Itaque coacti sumus ipsa re imperium in hunc statum primum perducere, praecipue quidem prae metu, deinde vero, honoris etiam causa, postremo etiam utilitatis gratia.
Nec amplius tutum nobis esse videbatur, quum plerisque invisi essemus atque etiam nonnullos, qui defecerant, jam subegissemus, vosque nobis non amplius aeque essetis amici, sed suspiciosi et adversi, imperio deposito periclitari; nam qui a nobis defecissent, vobis se adjunxissent.