History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Dignine igitur sumus, Lacedaemonii, et propter animi alacritatem, quam tunc demonstravimus, et consilii. prudentiam, qui imperii nomine, quod obtinemus, Graecis haud adeo vehementer invisi simus ?
Namque hoc ipsum
29
accepimus non per vim, sed quia et vos ad persequendas reliquias belli contra barbarum gerendi remanere nolueratis, et quia socii ad nos accesserunt et nos ipsi orarunt, ut duces esse vellemus. Itaque coacti sumus ipsa re imperium in hunc statum primum perducere, praecipue quidem prae metu, deinde vero, honoris etiam causa, postremo etiam utilitatis gratia.