History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Praedicamus enim, solos nos in campis Marathoniis magno cum periculo adversus barbarum propugnasse, et, quum iterum venisset, quia terra ipsum propulsare non poteramus, universos nos navibus conscensis ad Salaminem communiter pneliumnavale commisisse; quae res illum impedivit, ne, infesta classe singulas urbes petens, Peloponnesum vastaret , quum adversus ingentem classem mutuis auxiliis se juvare non possent.

Maximum vero hujus rei documentum ipse dedit; nam classe victus, tamquam potentiam parem non amplius haberet, cum majore copiarum parte, celeritate, quanta maxima potuit, se recepit.

« Quum autem res sic acciderint, quumque citra controversiam patefactum sit Graecorum fortunas in navium prscsidkvsitas fuisse, tria ad has res utilissima contulimus, et maximum navium numerum, et prudentissimiim ducem, et impigerrimam animi promptitudinem, naves quidem ad quadringentas, paulo pauciores duabus totius classis partibus , Themistoclem vero ducem, qui praecipuus auctor fuit, ut navale praelium in maris angustiis committeretur, quod manifeste res servavit; eique propteiea, licet vir esset peregrinus, vos honorem habuistis longe majorem, quam nilis aliis, qui ad vos venerunt.