History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
et civitati quidem pacatae maxime conducunt instituta, quae manent immota; sed illis, qui rebus mullis coguntur se implicare, novis etiam artis incrementis est opus, ideo etiam res Atheniensium propter multam experientiam magis innovatae sunt quam vestrae.
Hactenus igitur haec vestra tarditas progressa terminetur; nunc vero quum aliis, tum etiam Potidaeatis, quemadmodum recepistis, opem ferte , in Atticam celeritate, quanta maxima potestis, irrumpentes, ne viros vobis amicos atque cognatos infensissimis prodatis, neve nos ceteros prae desperatione ad aliquam aliam societatem compellatis.
Qua in re nullum esset peccatum nostrum neque in deos foederum conscios, neque adversus homines, quos ea tangunt; solvunt enim foedera non qui destituti ad alios se convertunt, sed qui opem non ferunt quibuscum jurarunt.
Sed si vos animis promptis esse voletis, in ftedere permanebimus; nec enim pie faceremus, si permutata societate vos desereremus, nec alios majore, quam vos estis, familiaritate nobiscum conjunctos inveniremus.