History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed hoc vix consequi possctis, etiamsi civitatem vestrae similem finitimam haberetis; nunc autem, quod et paulo ante declaravimus, vestra instituta antiqua et obsoleta sunt prae illis. Atnecesse est, ut in artibus, novissima quaeque semper excellere;
et civitati quidem pacatae maxime conducunt instituta, quae manent immota; sed illis, qui rebus mullis coguntur se implicare, novis etiam artis incrementis est opus, ideo etiam res Atheniensium propter multam experientiam magis innovatae sunt quam vestrae.
Hactenus igitur haec vestra tarditas progressa terminetur; nunc vero quum aliis, tum etiam Potidaeatis, quemadmodum recepistis, opem ferte , in Atticam celeritate, quanta maxima potestis, irrumpentes, ne viros vobis amicos atque cognatos infensissimis prodatis, neve nos ceteros prae desperatione ad aliquam aliam societatem compellatis.