History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Neque vero aliquis vestrum haec magis ob odium, quam ad expostulatio? nem dici putet. Nam expostulatio quidem est cum amicis, qui peccant; sed accusatio est contra inimicos, qui injuriam fecerunt.

« Praeterea si qui alii, ipsi nobis digni esse videmur, qui proximis vilium exprobremus, praesertim quum de magni momenti rebus agatur, quarum nullum vos sensum nobis habere videmini, nec unquam considerasse, quales sint Athenienses, cum quibus certamen vobis est futurum, et quomodo vel omnibus in rebus sint vobis longe prestantiores.

Nam illi quidem sunt rerum novarum studiosi, celeresque et excogitare et re ipsa exsequi id, quod exco-gitariut; vos vero praesentia conservare et nihil praeterea cognoscere, facto vero ne necessariis quidem satisfacere soletis..