History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nec enim Corcyram subreptam invitis nobis retinerent, et Potidaeam obsiderent, quarum urbium altera quidem est opportunissima usu ad res Thraciae oblinendas, altera vero maximam classem Peloponnesiis in bello suppeditasset.
« Atque istarum rerum vos ipsi auctores estis, qui et primum passi estis eos post bellum Medicum urbem munire, et postea longos muros aedificare; quique ad hoc usque perpetuo libertate privastis non solum eos, quos illi in servitutem redegerunt, sed jam etiam vestros socios. Nam non is, qui alios in servitutem redegit, sed verius is, qui quum possit impedire, negligit, hoc facit, si quidem etiam virtutis professione se ut Graecorum liberatorem celebrat.
Vix tandem vero nunc congregati sumus, et ne nunc quidem de rebus manifestis. Nec enim amplius consultandum erat, num injuriam patiamur, sed qua ratione eam defendamus. Illi enim agentes et consilii certi contra dubios adhuc sententiae, nec cunctati amplius ingrediuntur;