History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Aristeus vero, urbe jam circumvallata, quum nullam salutis spem haberet, nisi si quid ex Peloponneso, aut aliud insperatum accideret, auctor erat, ut, quingentis exceptis, ceteri observato vento navibus abirent, ut res frumentaria diutius suppeteret; atque ipse unus esse volebat de numero eorum, qui remanerent. Sed quum illis persuadere non potuisset, cupiens ea, quae his consectaria erant, parare, et, ut quae loris erant, quam optime sese haberent, clam Atheniensium praesidio enavigavit.
Et apud Chalcidenses manens, quum alias res bellicas administravit, tum etiam, insidiis ad Hermyliorum urbem locatis, multos occidit, et in Peloponneso agebat, ut aliquod auxilium mitteretur.
Post Potidaeam circumvallatam Phormio cum illis mille et sexcentis militibus, quos habebat, Chalcidensem et Bot-ticum agrum vastabat, et nonnulla etiam oppidula cepit.