History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At Potid;eatae et Peloponnesii, qui cum Aristeo erant, Atheniensium adventum expectantes in isthmo prope Olynthum castra habebant, et mercatum extra urbem i nstituerant

Ducem au tem peditatus quidem totius socii elegerant Aristeum, equitatus vero Perdiccam; protinus enim ab Atheniensibus iterum defecerat, et, Iolao duce in suum locum substituto, Potidaeatas in bello juvabat.

Hoc autem erat Aristei consilium, ut cum exercitu eo, quem in isthmo secum habebat, Athenienses diligenter observaret , si accederent; Chalcidenses vero et socii, qui extra isthmum erant et ducenti equites a Perdicca missi Olynthi manerent, et cum Athenienses contra se venirent, a tergo impressionem in hostes facientes eos circumvenirent.