History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nuntius autem de istarum civitatum defectione etiam Atheniensibus stalim est allatus. Qui cum intellexissent illos etiam, qui cum Aristeo erant, praeterea adesse, ex suis bis mille gravis armaturae milites, et quadraginta naves, Calliamque Calliadis filium cum quatuor collegis praefectum, in loca, quae defecerant, miserunt.

Qui ut in Macedoniam pervenerunt, primum illos mille priores modo Therma potitos, et Pydnam obsidentes reperiunt.

23

Pydnam autem et ipsi obsederunt; sed postea, facU pacc et societate necessaria inita cum Perdicca, quando Po-(idaca et Aristei adventus eos urgebat, ex Macedonia recedunt,

et Berrhoeam profecti et inde reversi, eoque oppido prius tentato, nec expugnato, itinere pedestri Potidaeam versus ibant, cum tribus millibus militum gravis armaturae ex suis, praeterea vero cum multis sociis, et sexcentis Macedonum equitibus, qui cum Philippo Pausa· niaque erant, eimul etiam naves septuaginta oram legebant;

lente vero procedentes tertio die Gigonum pervenerunt, ibique castra posuerunt.

At Potid;eatae et Peloponnesii, qui cum Aristeo erant, Atheniensium adventum expectantes in isthmo prope Olynthum castra habebant, et mercatum extra urbem i nstituerant

Ducem au tem peditatus quidem totius socii elegerant Aristeum, equitatus vero Perdiccam; protinus enim ab Atheniensibus iterum defecerat, et, Iolao duce in suum locum substituto, Potidaeatas in bello juvabat.

Hoc autem erat Aristei consilium, ut cum exercitu eo, quem in isthmo secum habebat, Athenienses diligenter observaret , si accederent; Chalcidenses vero et socii, qui extra isthmum erant et ducenti equites a Perdicca missi Olynthi manerent, et cum Athenienses contra se venirent, a tergo impressionem in hostes facientes eos circumvenirent.

Contra vero Callias Atheniensium dux ejusque collegae Macedonum equites paucosque socios Olynthum versus miserunt, ut illos illinc auxilio suis venire prohiberent, ipsi vero motis castris Potidaeam versus contendebant.