History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Duces vero existimantes se cum praesentibus copiis non posse simul gerere bellum et adversus Perdiccam, et civitates, quae defecerant, in Macedoniam, quo etiam ante missi erant, se converterunt, et ibi consistentes una cum Philippo et Derdoe fratribus, qui ex locis mediterraneis cum exercitu irruperant, bellum gerebant.

Inter haec Corinthii, quum Potidaeadescivisset, et Atticae naves circa Macedoniam essent, illi oppido timentes, et domesticum existimantes periculum, mittunt cum de suis voluntarios, tum etiam de ceteris Peloponnesiis mercede conductos mille et sexcentos omnino gravis armaturae milites, et quadringentos levis armaturae.

Illis autem praeerat Aristeus Adimanti filius , et propter ejus amicitiam potissimum plurimi voluntarii milites Corintho eum secuti sunt; semper enim Potidattiarum studiosus erat.

Et quadragesimo dic quam Polidaea defecerat, in Thraciam pervenerunt. -

Nuntius autem de istarum civitatum defectione etiam Atheniensibus stalim est allatus. Qui cum intellexissent illos etiam, qui cum Aristeo erant, praeterea adesse, ex suis bis mille gravis armaturae milites, et quadraginta naves, Calliamque Calliadis filium cum quatuor collegis praefectum, in loca, quae defecerant, miserunt.

Qui ut in Macedoniam pervenerunt, primum illos mille priores modo Therma potitos, et Pydnam obsidentes reperiunt.

23

Pydnam autem et ipsi obsederunt; sed postea, facU pacc et societate necessaria inita cum Perdicca, quando Po-(idaca et Aristei adventus eos urgebat, ex Macedonia recedunt,