History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Perdiccas quoque Chalcidensibus persuasit, ut relictis et excisis urbibus maritimis commigrarent Olynthum, et hanc unam sibi urbem firmam facerent; atque illis qui pristinas suae patriae sedes relinquebant, agri sui Mydonii partem circa paludem Bolben dedit incolendam, quamdiu bellum contra Athenienses duraret. Atque illi quidem urbes demoliti in loca mediterranea commigrabant, et ad bellum se parabant;

at triginta Atheniensium naves in Thraciam perveniunt, et Potidaeam ceterasque civitates jam defecisse re-periunt.

Duces vero existimantes se cum praesentibus copiis non posse simul gerere bellum et adversus Perdiccam, et civitates, quae defecerant, in Macedoniam, quo etiam ante missi erant, se converterunt, et ibi consistentes una cum Philippo et Derdoe fratribus, qui ex locis mediterraneis cum exercitu irruperant, bellum gerebant.