History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At Potidaeatae, missis ad Athenienses legatis, si forte ipsis persuadere possent, ne quid novi de se statuerent, Lacedaemonem etiam cum Corinthiis profecti [agebant], ut, si foret opus, auxilium sibi pararent, quando opera diu consumpta nihil pacati ab Atheniensibus impetrare potuerant , sed naves in Macedoniam et in se pariter veniebant, et summi magistratus Lacedaemoniorum ipsis promiserant, se, si Athenienses contra Potidaeam irent, in Atticam irrupturos, tunc demum cum Chalcidensibus et Bottiaeis communiter conjurati deficiunt.

Perdiccas quoque Chalcidensibus persuasit, ut relictis et excisis urbibus maritimis commigrarent Olynthum, et hanc unam sibi urbem firmam facerent; atque illis qui pristinas suae patriae sedes relinquebant, agri sui Mydonii partem circa paludem Bolben dedit incolendam, quamdiu bellum contra Athenienses duraret. Atque illi quidem urbes demoliti in loca mediterranea commigrabant, et ad bellum se parabant;

at triginta Atheniensium naves in Thraciam perveniunt, et Potidaeam ceterasque civitates jam defecisse re-periunt.

Duces vero existimantes se cum praesentibus copiis non posse simul gerere bellum et adversus Perdiccam, et civitates, quae defecerant, in Macedoniam, quo etiam ante missi erant, se converterunt, et ibi consistentes una cum Philippo et Derdoe fratribus, qui ex locis mediterraneis cum exercitu irruperant, bellum gerebant.

Inter haec Corinthii, quum Potidaeadescivisset, et Atticae naves circa Macedoniam essent, illi oppido timentes, et domesticum existimantes periculum, mittunt cum de suis voluntarios, tum etiam de ceteris Peloponnesiis mercede conductos mille et sexcentos omnino gravis armaturae milites, et quadringentos levis armaturae.

Illis autem praeerat Aristeus Adimanti filius , et propter ejus amicitiam potissimum plurimi voluntarii milites Corintho eum secuti sunt; semper enim Potidattiarum studiosus erat.