History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Post haec autem statim accidit, ut illae quoque simultates inter Athenienses et Peloponnesios orerentur ad bellum movendum.
Cum enim Corinthii hoc studerent, ut illos ulciscerentur, Athenienses, quod eorum inimicitias haberent suspectas, Potidaeatas, qui in Pallenes isthmo habitant, Corinthiorum colonos, suosque socios vectigales, muros Pallenen versus aedificatos demoliri et obsides dare iusserunt, et magistratus expellere, nec in posterum recipere , quos Corinthii quotannis mittebant, veriti, ne a Perdicca et Corinthiis sollicitati deficerent, ceterosque socios, qui in Thracia erant, ad defectionem secum traherent.
Haec autem Athenienses contra Potidaeatas statim post navale praelium ad Corcyram commissum moliri coeperunt.
Nam et*Corinthii aperte jam erant infensi, et Perdiccas Alexandri filius, Macedonum rex., in hostem mutatus erat, quum ante socius et amicus esset.